- MANGANUM
- MANGANUMGraece Μάγγανον, machina Hesychio. Saepissime in specie sumitur pro machinarum violentissima, quâ non solum saxa ingentia, sed et catapultae inter alia, ut Lipsius refert, hominum et equorum cadavera proiciebantur, et quidem longius. A proiciendo Balista dicebatur: alias Tormentum, a torquendo: Funda, a fundendo. Petraria, a Petras emittendo: et Catapulta, de eiciendo catapultas. Eius adeo aliquando saeviit impetus, ut lapidem trium talentorum, quae singula Vitruvio pendunt pondo 120. emitteret, quod nec fulmineae huius saeculi machinae faciunt. Fabrica varia fuit. Abbo Floriacensis in Obsid. Lutetiae l. 1.———— Magno cum pondere nostriTigna parant: quorum chalybis dens summa peragrat,Machina, quo citius Danum quisset terebrari:Conficiunt longis aeque lignis geminatisMangana, quae propriô vulgi libitu vocitantur,Saxa quibus iaciant ingentia, seu iaculando,Allidunt humiles scenas gentis truculentae, etc.Hostem eminus, murum cominus minuit; nec minus muros tuetur, quam labefacit. Etiam in navali praelio eius usus est. Machina istiusmodi hodie in Reip. Basileensis armamentario asservatur. Vide Lipsium Poliorcet. l. 3. dial. 3. aliosque auctores Henrico Spelmanno laudatos, Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.